monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.193 r > 17 > uwbM.p.th.f.68.321 > 4 > 13 > uwbM.p.th.f.68.189 > sluMscr.Dresd.A.145.b.80 > 20 > 27
Cassiodorus, Historia Eccl., 9, XXVI.De morte Paulini Antiocheni episcopi, et ordinatione Evangrii, et quomodo Flavianus sit Damaso reconciliatus. <<<     >>> XXVIII.De fraudibus quas per templa sua pagani faciebunt.

Cassiodorus, 9, CAPUT XXVII.Quomodo apud Alexandriam paganorum templa destructa sint.

1 Eo siquidem tempore etiam in Alexandria huius modi seditio generata est. Praeceperat imperator ut studio Theophili in Alexandria paganorum templa destruerentur. Theophilus potestate percepta, studuit paganorum destruere mysteria, et templum quidem Mithrae purgavit, Serapidis vero subvertit. Verum Mithrae sacra, ubi homicidia perpetrabant, publice patefecit.
2 Serapidis autem et aliorum risu plena monstravit: iubens per mediam plateam portari verenda quae pagani cum maximo honore venerabantur. Haec pagani videntes, maxime philosophi, iniuriam ferre nequiverunt: uno namque impetu contri Christianos facto [ms. Santheod., accedentes], neces innumeras perpetrarunt; resistentibusque Christianis clades haec usque ad immensa bella processit. Mortui denique sunt in ea congressione paganorum pauci, Christianorum plurimi, ex utraque vero parte innumeri vulnerati.
3 Porro pagani metu principis, postquam caede fuerant satiati, per loca singula celabantur; multi quoque etiam de civitate fugerunt. Inter quos Helladius Ammoniusque grammatici, apud quos ego valde puer Constantinopoli legi. Et Helladius quidem sacerdos Iovis esse dicebatur, Ammonius vero Simiae. His ita gestis, Theophilo in destructione templorum solatia ministrabant praefectus Alexandriae et dux ordinis militaris.
4 Idola siquidem deorum conflabantur ad faciendas ollas, et ad Alexandrinae Ecclesiae diversas utilitates, cui ab imperatore donati fuerant dii ad expensas egentium. Cum igitur Theophilus omnes contrivisset deos, unum tantummodo reliquit Simiae simulacrum: iubens id publice proponi atque servari, ne sequenti tempore pagani negarent tales se adorasse deos. Quam rem novi ego, quia graviter ferebat Ammonius grammaticus, dicens paganos nihil tam grave perpessos, nisi quia non conflatum est et ipsum, sed pro derisione unum illud idolum servaretur.
5 Helladius autem gloriabatur, dicens quia in congressione, Christianorum novem ipse peremerit. [SOCRATES, lib. V, cap. 16, p. 274.]
6 Igitur imperator audiens quae Alexandriae fuerant perpetrata, beatificavit quidem Christianos, martyrum eis palmas attribuens, eo quod pro dogmate tanta pericula pertulissent; paganis autem veniam dedit, ut eis Christianitatem facile suaderet. Iussitque ut templa funditus, quae fuerant caedis causa, destruerentur. Cuius litterae, dum publice lectae fuissent, et Christiani paganos impeterent, terrore ducti custodes Serapidis, fugerunt; et ex illo tempore Christiani ea loca tenuisse noscuntur.
7 Olympius autem philosophus (sicuti audivi non ante multum tempus), lucescente die qua hoc evenit, audivit quemdam in templo Serapidis alleluia psallentem. Cumque ianuis clausis adhuc quietis tempore nullum ibi conspiceret, sed tantummodo vocem psallentis audiret, cognovit signo quid esset futurum; et latenter egressus, inventa nave discessit. [SOZOMEN., lib. VII, cap. 15, p. 724.]
Cassiodorus HOME

bav824.266 bnf1603.186

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik